Rozmiar: 15909 bajtów

CXV.

1319, Juli 6. Avignon.

Papst Johann XXII, nimmt das Kloster in seinen Schutz und bestätigt die Besitzungen desselben.

Joannes episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii Camenz ordinis Cisterciensis Wratislaviensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustam est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, que in presentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem decimas, terras, domos, vineas, ortos, grangias, castra, casalia et alia bona vestra, sicut ea omnia iuste et pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, salva in predictis decimis moderatione concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Datum Avinione II. Nonas Julii pontificatus nostri anno tertio.

Aus dem Copialbucbe, des Klosters pag. 45.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów